Apocalypsis B. Joannis*

Caput 16: Versus 13

Vidi.Effusionem phialae super istos, et ipsos non corrigi, sed in majorem excaecationem praecipitari.Exire spiritus.Id est omnes impios qui pro nimia malitia dicendi sunt spiritus immundi; vel, ipsos daemones, quos in cordibus aliorum generant. Sicut enim fideles sua doctrina generant fidem Christi in cordibus aliorum, sic isti malitia diabolum.Ranarum.Ranae in luto morantur, et garrulae sunt, et aliis quietem auferunt: sic et isti.
(* Traductions européennes)